HISTORIA LIBRI TOBIAE

CAPUT II: De morte Godoliae

#Jer. XL#Jer. XLI

Factum est autem cum praefecisset rex Babylonis Godoliam reliquiis terrae, venerunt ad eum omnes qui evaserant manus hostium, et inter finitimas gentes latuerant, vel quibuscunque latibulis salvaverant animas suas: multi quoque de decem tribubus, quibus gravis erat cohabitatio Samaritanorum. Fuerunt etiam inter eos quidam de principibus terrae Johanan filius Caree, Sareias, et Jeconias. Et dixit Godolias ad eos: Nolite timere, habitate in terra, et servite regi Babylonis, et bene erit vobis. Ego habito in Masphat, ut respondeam praecepto Chaldaeorum, qui mittentur ad nos, ut in nullo vos gravemini. Cumque hoc juramento firmasset, dimisit eos ad provinciae loca, quae quisque sibi delegisset. Porro de genere regio erat quidam Ismahel vir malignus. Qui dum obsideretur Jerusalem ad regem evasit Ammonitarum, et ibi morabatur. Et ait Johanan filius Caree ad Godoliam secreto: Scio quia Ismahel insidiatur animae tuae, invidens tibi dimidium terrae. Vel rex Ammonitarum mittet eum percutere animam tuam, ut occupet terram desolatam. Ibo ergo, et percutiam Ismahel nullo sciente, ne interficiat te, et dissipentur, et pereant reliquiae Juda. Et ait Godolias: Non facias verbum hoc, ut occidas virum innocentem. Non enim verisimile est, ut in tali desolatione hujusmodi malitiam exerceat. Et factum est in mense septimo ejusdem anni, venit Ismahel, et decem viri cum eo ad Godoliam in Masphath, et splendide suscepit eosCumque post prandium versus esset Godolias in soporem, et convivae, percussit eos Ismahel, et egressus per noctem Judaeos qui erant in civitate, et quosdam milites qui erant a Babyloniis derelicti, trucidavit, et projecit cadavera eorum in lacum, quem fecit rex Asa propter Baasa regem Israel. Altera vero die cum muneribus veniebant de provincia octoginta viri ad Godoliam; et egressus est Ismahel in occursum eorum dicens: Intrate ad Godoliam. Quibus ingressis, occidit eos Ismahel, praeter decem, qui dixerunt ei: Parce nobis, quia thesauros habemus in agro, frumenti, vini et hordei, olei et mellis, et dabimus eos tibi; et recesserunt ab eo. Tunc Ismahel duxit captivas reliquias populi, qui erat in Masphath, filias quoque regis, quas commendaverat Nabuzardan Godoliae. Quod cum audisset Johanan filius Caree, assumptis viris insecutus est Ismahel, et invenit eum ad aquas, quae sunt in Gabaon, et fugit Ismahel a facie ejus cum octo viris, et eduxit Johanan captivos, et praedam, quam duxerat Ismahel.